Thesauros Literature Comedy Adelphi

Adelphi

Adelphi Terence

Perde 4

[Textpart 2]
I sane. Ego te exercebo hodie ut dignus es, silicernium.
SYRUS
Aeschinus odiose cessat: prandium corrumpitur.
 
Ctesipho autem in amore est totus. Ego iam prospiciam mihi:
 
Nam iam adibo, atque unumquicquid quod quidem erit bellissimum 590
 
Carpam; et cyathos sorbilans paulatim hunc producam diem.
[Textpart 3]
Ego in hac re nihil reperio quamobrem lauder tantopere, Hegio:
MICIO
Meum officium facio; quod peccatum a nobis ortum est corrigo:
 
Nisi si me in illo credidisti esse hominum numero qui ita putant,
 
Sibi fieri iniuriam ultro si quam fecere ipsi expostules, 595
 
Et ultro accusant: id quia non est a me factum agis gratias?
HEGIO
Ah, minime: nunquam te aliter atque es in animum induxi meum.
 
Sed quaeso ut una mecum ad matrem virginis eas, Micio,
 
Atque istaec eadem quae mihi dixti tute dicas mulieri;
 
Suspicionem hanc propter fratrem eius esse et illam psaltriam. 600
MICIO
Si ita aequum censes, aut si ita opus est facto, camus.
HEGIO
Bene facis;
 
Nam et illi animum iam relevabis, quae dolore ac miseria
 
Tabescit; et tuo officio fueris functus: sed si aliter putas,
 
Egomet narrabo quae mihi dixti.
MICIO
Immo ego ibo.
← Önceki Perde 4 · 7 / 19 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme