Thesauros Literature Comedy Adelphi

Adelphi

Adelphi Terence

Perde 4

[Textpart 1]
Cliens, amicus, hospes, nemo est vobis?
CTESIPHO
Sunt: quid postea ?
SYRUS
Hisce opera ut data sit. 530
CTESIPHO
Quae non data sit? non potest fieri. 530
SYRUS
Potest. 530
CTESIPHO
Interdiu: sed si hic pernocto, causae quid dicam, Syre?
SYRUS
Vah, quam vellem etiam noctu amicis operam mos esset dari.
 
Quin tu otiosus es: ego illius sensum pulchre calleo.
 
Quum fervit maxime tam placidum quam ovem reddo.
CTESIPHO
Quo modo?
SYRUS
Laudarier te audit libenter: facio te apud illum Deum: 535
 
Virtutes narro.
CTESIPHO
Meas?
SYRUS
Tuas: homini ilico lacrimae cadunt
 
Quasi puero gaudio. Hem tibi autem.
CTESIPHO
Quidnam est?
SYRUS
Lupus in fabula.
CTESIPHO
Pater est?
SYRUS
Ipsus est.
CTESIPHO
Syre, quid agimus?
← Önceki Perde 4 · 2 / 19 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme