Thesauros Literature Comedy Adelphi

Adelphi

Adelphi Terence

Perde 4

[Textpart 7]
Illud quod cecidit forte id arte ut corrigas.
DEMEA
Corrector! Nempe tua arte viginti minae
 
Pro psaltria periere; quae, quantum potest,
 
Aliquo abiicienda est, si non pretio at gratiis. 745
MICIO
Neque est, neque illam sane studeo vendere.
DEMEA
Quid igitur facies?
MICIO
Domi erit.
DEMEA
Pro Divum fidem!
 
Meretrix et materfamilias una in domo?
MICIO
Cur non?
DEMEA
Sanum te credis esse?
MICIO
Equidem arbitror.
DEMEA
Ita me Di ament, ut video ego tuam ineptiam, 750
 
Facturum credo ut habeas quicum cantites.
MICIO
Cur non?
DEMEA
Et nova nupta eadem haece discet?
MICIO
Scilicet.
DEMEA
Tu inter eas restim ductans saltabis.
MICIO
Probe.
DEMEA
Probe?
← Önceki Perde 4 · 18 / 19 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme