Thesauros Literature Comedy Adelphi

Adelphi

Adelphi Terence

Perde 4

[Textpart 7]
Audivi. 730
DEMEA
Et ducenda indotata est? 730
MICIO
Scilicet. 730
DEMEA
Quid nunc futurum est?
MICIO
Id enim quod res ipsa fert:
 
Illinc huc transferetur virgo.
DEMEA
O Iupiter!
 
Istocine pacto oportet?
MICIO
Quid faciam amplius?
DEMEA
Quid facias? Si non ipsa re istuc tibi dolet,
 
Simulare certe est hominis. 735
MICIO
Quin iam virginem 735
 
Despondi; res composita est; fiunt nuptiae:
 
Demsi metum omnem: haec magis sunt hominis.
DEMEA
Caeterum,
 
Placet tibi factum, Micio?
MICIO
Non, si queam
 
Mutare: nunc, quum non queo, aequo animo fero.
 
Ita vita est hominum quasi quum ludas tesseris: 740
 
Si illud quod maxime opus est iactu non cadit,
← Önceki Perde 4 · 17 / 19 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme