Thesauros Literature Comedy Adelphi

Adelphi

Adelphi Terence

Perde 2

[Textpart 2]
Potius quam venias in periculum, Sannio, 240
SYRUS
Servesne an perdas totum, dividuum face:
 
Minas decem conradet alicunde.
SANNIO
Hei mihi,
 
Etiam de sorte nunc venio in dubium miser?
 
Pudet nihil: omnes dentes labefecit mihi:
 
Praeterea colaphis tuber est totum caput. 245
 
Etiam insuper defrudat? nusquam abeo.
SYRUS
Ut lubet.
 
Numquid vis quin abeam?
SANNIO
Immo hercle hoc quaeso, Syre;
 
Ut ut haec sunt acta, potius quam lites sequar,
 
Meum mihi reddatur; saltem quanti emta est, Syre.
 
Scio te non usum antehac amicitia mea: 250
 
Memorem me dices esse et gratum.
SYRUS
Sedulo
 
Faciam: sed Ctesiphonem video: laetus est
 
De amica.
SANNIO
Quid quod te oro?
SYRUS
Paulisper mane.
← Önceki Perde 2 · 7 / 10 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme