Thesauros Literature Comedy Adelphi

Adelphi

Adelphi Terence

Perde 2

[Textpart 2]
Age; novi tuum animum; quasi iam usquam tibi sint viginti minae,
SYRUS
Dum huic obsequare. Praeterea autem te aiunt proficisci Cyprum.
SANNIO
Hem!
SYRUS
Coëmisse hinc quae illuc veheres multa; navem conductam; hoc, scio, 225
 
Animus tibi pendet. Ubi illinc, spero, redieris tamen hoc ages.
SANNIO
Nusquam pedem. Perii hercle; hac illi spe hoc inceperunt.
SYRUS
Timet:
 
Inieci scrupulum homini.
SANNIO
O scelera! illud vide
 
Ut in ipso articulo oppressit. Emtae mulieres
 
Complures; et item hine alia quae porto Cyprum. 230
 
Nisi eo ad mercatum venio, damnum maximum est.
 
Nunc si hoc omitto actum agam; ubi illinc rediero
 
Nihil est; refrixerit res. Nunc demum venis?
 
Cur passus? ubi eras? Ut sit satius perdere
 
Quam aut hic nunc manere tam diu, aut tum persequi. 235
SYRUS
Iamne enumerasti id quod ad te rediturum putes?
SANNIO
Hocine illo dignum est? hocine incipere Aeschinum?
 
Per oppressionem ut hanc mihi eripere postulet?
SYRUS
Labascit. Unum hoc habeo: vide si satis placet:
← Önceki Perde 2 · 6 / 10 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme