Thesauros Literature Comedy Adelphi

Adelphi

Adelphi Terence

Perde 1

[Textpart 2]
Curemus aequam uterque partem: tu alterum, 130
MICIO
Ego item alterum; nam ambos curare propemodum
 
Reposcere illum est quem dedisti.
DEMEA
Ah, Micio.
MICIO
Mihi sic videtur.
DEMEA
Quid istic? tibi si istic placet,
 
Profundat, perdat, pereat: nihil ad me attinet.
 
Iam si verbum unum posthac— 135
MICIO
Rursum, Demea, 135
 
Irascere?
DEMEA
An non credis? repeto quem dedi?
 
Aegre est: alienus non sum: si obsto, hem, desino.
 
Unum vis curem; curo; et est Dis gratia
 
Quum ita ut volo est. Iste tuus ipse sentiet
 
Posterius—nolo in illum gravius dicere. 140
MICIO
Nec nihil neque omnia haec sunt quae dicit; tamen
 
Nonnihil molesta sunt haec mihi: sed ostendere
 
Me aegre pati illi nolui: nam ita est homo;
 
Quum placo adversor sedulo et deterreo.
 
Tamen vix humane patitur: verum si augeam, 145
← Önceki Perde 1 · 8 / 9 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme