Thesauros Literature Comedy Adelphi

Adelphi

Adelphi Terence

Perde 1

[Textpart 1]
Dissimili studio est iam inde ab adolescentia.
MICIO.
Ego hanc clementem vitam urbanam atque otium
 
Secutus sum; et, quod fortunatum isti putant,
 
Uxorem numquam habui. Ille contra haec omnia:
 
Ruri agere vitam; semper parce ac duriter 45
 
Se habere: uxorem duxit; nati filii
 
Duo: inde ego hunc maiorem adoptavi mihi;
 
Eduxi a parvulo; habui, amavi pro meo;
 
In eo me oblecto; solum id est carum mihi.
 
Ille ut item contra me habeat facio sedulo: 50
 
Do, praetermitto: non necesse habeo omnia
 
Pro meo iure agere. Postremo alii clanculum
 
Patres quae faciunt, quae fert adolescentia,
 
Ea ne me celet consuefeci filium;
 
Nam qui mentiri aut fallere insuerit patrem, aut 55
 
Audebit, tanto magis audebit caeteros.
 
Pudore et liberalitate liberos
 
Retinere satius esse credo quam metu.
 
Haec fratri mecum non convenient neque placent.
 
Venit ad me saepe clamitans, Quid agis, Micio? 60
← Önceki Perde 1 · 3 / 9 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme