Perde 1
[Textpart prologue]
Suo quisque tempore usus est sine superbia.
PROLOGUS
Dehinc ne exspectetis argumentum fabulae:
Senes qui primi venient ii partem aperient;
In agendo partem ostendent. Facite, aequanimitas
Poëtae ad scribendum augeat industriam.
25
[Textpart 1]
Storax—Non rediit hac nocte a coena Aeschinus,
MICIO.
Neque servulorum quisquam qui adversum ierant.
Profecto hoc vere dicunt: si absis uspiam,
Aut ubi si cesses, evenire ea satius est
Quae in te uxor dicit et quae in animo cogitat
30
Irata quam illa quae parentes propitii.
Uxor si cesses aut te amare cogitat,
Aut tete amari, aut potare, aut animo obsequi;
Et tibi bene esse soli quum sibi sit male.
Ego quia non rediit filius quae cogito, et
35
Quibus nunc sollicitor rebus! ne aut ille alserit,
Aut uspiam ceciderit, aut perfregerit
Aliquid. Vah, quemquamne hominem in animum instituere aut
Parare quod sit carius quam ipse est sibi?
Atqui ex me hic non natus est, sed ex fratre. Is adeo
40