Thesauros Literature Comedy Hecyra

Hecyra

Hecyra Terence

Perde 5

[Textpart 4]
O Bacchis, O mea Bacchis, servatrix mea.
BACCHIS
Bene factum, et volup est.
PAMPHILUS
Factis ut credam facis;
 
Antiquamque adeo tuam venustatem obtines,
 
Ut voluptati obitus, sermo, adventus tuus, quocunque adveneris,
 
Semper siet. 860
BACCHIS
Ac tu ecastor morem antiquum atque ingenium obtines, 860
 
Ut unus omnium homo te vivat nusquam quisquam blandior.
PAMPHILUS
Ha! ha! hae! tun mihi istuc?
BACCHIS
Recte amasti, Pamphile, uxorem tuam;
 
Nam nunquam ante hunc diem meis oculis eam, quod nossem, videram.
 
Perliberalis visa est.
PAMPHILUS
Dic verum.
BACCHIS
Ita me Di ament, Pamphile.
PAMPHILUS
Dic mihi, harum rerum numquid dixti iam patri? 865
BACCHIS
Nihil. 865
PAMPHILUS
Neque opus est 865
 
Adeo muttito: placet non fieri hoc itidem ut in comoediis,
 
Omnia omnes ubi resciscunt: hic quos par fuerat resciscere
 
Sciunt; quos non autem aequum est scire neque resciscent neque scient.
← Önceki Perde 5 · 9 / 10 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme