Thesauros Literature Comedy Hecyra

Hecyra

Hecyra Terence

Perde 5

[Textpart 3]
Nescio quid suspicarier; magis coepi instare ut dicat.
BACCHIS
Homo se fatetur vi in via nescio quam compressisse;
 
Dicitque sese illi annulum, dum luctat, detraxisse.
 
Eum haec cognovit Myrrhina in digito modo me habente. 830
 
Rogat unde sit? narro omnia haec: inde est cognitio facta
 
Philumenam compressam esse ab eo, et filium inde hunc natum.
 
Haec tot propter me gaudia illi contigisse laetor;
 
Etsi hoc meretrices aliae nolunt; neque enim est in rem nostram
 
Ut quisquam amator nuptiis laetetur: verum ecastor 835
 
Nunquam animum quaesti gratia ad malas adducam partes.
 
Ego dum illo licitum est usa sum benigno et lepido et comi.
 
Incommode mihi nuptiis evenit: factum fateor.
 
At pol me fecisse arbitror ne id merito mihi eveniret.
 
Multa ex quo fuerint commoda, eius incommoda aequum est ferre. 840
[Textpart 4]
Vide, mi Parmeno, etiam sodes ut mihi haec certa et clara attuleris,
PAMPHILUS
Ne me in breve coniicias tempus gaudio hoc falso frui.
PARMENO
Visum est.
PAMPHILUS
Certen?
PARMENO
Certe.
PAMPHILUS
Deus sum, si hoc ita est.
← Önceki Perde 5 · 7 / 10 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme