Thesauros Literature Comedy Hecyra

Hecyra

Hecyra Terence

Perde 5

[Textpart 2]
Ut gratiam neat sine suo dispendio, et mihi prosit? 795
LACHES
Nam si est ut haec nunc Pamphilum vere ab se segregarit,
 
Scit sibi nobilitatem ex eo et rem natam et gloriam esse,
 
Referetque gratiam ei, unaque nos sibi opera amicos iunget.
[Textpart 3]
Edepol nae meam herus esse operam deputat parvi preti,
PARMENO
Qui ob rem nullam misit, frustra ubi totum desedi diem, 800
 
Myconium hospitem dum exspecto in arce Callidemidem.
 
Itaque ineptus hodie dum illic sedeo, ut quisque venerat,
 
Accedebam. Adolescens, dic dum, quaeso, es tu Myconius?
 
Non sum. At Callidemides? Non. Hospitem ecquem Pamphilum
 
Hic habes? Omnes negabant: neque eum quenquam esse arbitror. 805
 
Denique hercle iam pudebat: abii. Sed quid Bacchidem
 
Ab nostro affine exeuntem video? Quid huic hic est rei?
BACCHIS
Parmeno, opportune te offers: propere curre ad Pamphilum.
PARMENO
Quid eo?
BACCHIS
Dic me orare ut veniat.
PARMENO
Ad te?
BACCHIS
Immo ad Philumenam.
PARMENO
Quid rei est? 810
BACCHIS
Tua quod nihil refert percontari desinas. 810
← Önceki Perde 5 · 5 / 10 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme