Thesauros Literature Comedy Hecyra

Hecyra

Hecyra Terence

Perde 5

[Textpart 1]
Immerito; nam meritus de me est quod queam illi ut commodem. 760
LACHES
Facilem benevolumque lingua tua iam tibi me reddidit;
 
Nam non sunt solae arbitratae hae: ego quoque etiam credidi.
 
Nunc quum ego te esse praeter nostram opinionem comperi,
 
Fac eadem ut sis porro; nostra utere amicitia ut voles.
 
Aliter si facias — sed reprimam me, ne aegre quicquam ex me audias. 765
 
Verum te hoc moneo unum: amicus qualis sim aut quid possiem
 
Potius quam inimicus periclum facias.
[Textpart 2]
Nihil apud me tibi
PHIDIPPUS
Defieri patiar quin quod opus sit benigne praebeatur.
 
Sed quum tu satura atque ebria eris, puer ut satur sit facito.
LACHES
Noster socer, video, venit: puero nutricem adduxit. 770
 
Phidippe, Bacchis deierat persancte.
PHIDIPPUS
Haecine ea est?
LACHES
Haec est.
PHIDIPPUS
Nec pol istae metuunt Deos; neque has respicere Deos opinor.
BACCHIS
Ancillas dedo: quolibet cruciatu per me exquire.
 
Haec res hic agitur: Pamphilo me facere ut redeat uxor
 
Oportet; quod si perficio, non poenitet me famae, 775
 
Solam fecisse id quod aliae meretrices facere fugitant.
← Önceki Perde 5 · 3 / 10 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme