Thesauros Literature Comedy Hecyra

Hecyra

Hecyra Terence

Perde 5

[Textpart 4]
Immo etiam hoc qui occultari facilius credas dabo.
BACCHIS
Myrrhina ita Phidippo dixit, iuriiurando meo 870
 
Se fidem habuisse, et propterea te sibi purgatum.
PAMPHILUS
Optime est;
 
Speroque hanc rem esse eventuram nobis ex sententia.
PARMENO
Here, licetne scire ex te hodie quid sit quod feci boni;
 
Aut quid istuc est quod vos agitis?
PAMPHILUS
Non licet.
PARMENO
Tamen suspicor.
 
Egone hunc ab Orco mortuum? quo pacto? 875
PAMPHILUS
Nescis, Parmeno, 875
 
Quantum hodie profueris mihi, et me ex quanta aerumna extraxeris.
PARMENO
Immo vero scio; neque hoc imprudens feci.
PAMPHILUS
Ego istuc satis scio.
BACCHIS
An temere quicquam Parmenonem praetereat quod facto usus sit?
PAMPHILUS
Sequere me intro, Parmeno.
PARMENO
Sequor. Equidem plus hodie boni
 
Feci imprudens quam sciens ante hunc diem unquam. 880
Ω
Plaudite. 880
← Önceki Perde 5 · 10 / 10

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme