Thesauros Literature Comedy Hecyra

Hecyra

Hecyra Terence

Perde 4

[Textpart 4]
Quum ex te esset aliquis qui te appellaret patrem.
LACHES
Evenit: habeo gratiam Dis.
PAMPHILUS
Nullus sum.
LACHES
Reduc uxorem, ac noli adversari mihi.
PAMPHILUS
Pater, si ex me illa liberos vellet sibi, 655
 
Aut se esse mecum nuptam, satis certo scio
 
Non me clam haberet quod celasse intelligo.
 
Nunc quum eius alienum esse a me animum sentiam,
 
Nec conventurum inter nos posthac esse arbitror,
 
Quamobrem reducam? 660
LACHES
Mater quod suasit sua 660
 
Adolescens mulier fecit: mirandumne id est?
 
Censen te posse reperire ullam mulierem
 
Quae careat culpa? an quia non delinquunt viri?
PHIDIPPUS
Vosmet videte iam, Lache et tu Pamphile,
 
Remissane opus sit vobis redductan domum. 665
 
Uxor quid faciat in manu non est mea:
 
Neutra in re vobis difficultas a me erit.
 
Sed quid faciemus puero?
LACHES
Ridicule rogas:
← Önceki Perde 4 · 9 / 13 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme