Thesauros Literature Comedy Hecyra

Hecyra

Hecyra Terence

Perde 4

[Textpart 2]
Illius stultitia victa ex urbe tu rus habitatum migres?
PAMPHILUS
Non facies: neque sinam ut qui nobis, mater, maledictum velit 590
 
Mea pertinacia esse dicat factum, haud tua modestia.
 
Tum tuas amicas te et cognatas deserere et festos dies
 
Mea causa nolo.
SOSTRATA
Nihil pol iam istaec res mihi voluptatis ferunt:
 
Dum aetatis tempus tulit perfuncta satis sum: satias iam tenet
 
Studiorum istorum. Haec mihi nunc cura est maxima ut ne cui meae 595
 
Longinquitas aetatis obstet, mortemve exspectet meam.
 
Hic video me esse invisam immerito: tempus est concedere.
 
Sic optime, ut ego opinor, omnes causas praecidam omnibus;
 
Et me hac suspicione exsolvam, et illis morem gessero.
 
Sine me obsecro hoc effugere vulgus quod male audit mulierum. 600
PAMPHILUS
Quam fortunatus caeteris sim rebus, absque una hac foret,
 
Hanc matrem habens talem, illam autem uxorem.
SOSTRATA
Obsecro, mi Pamphile,
 
Non tute incommodam rem, ut quaeque est, in animum induces pati?
 
Si caetera sunt ita ut vis, itaque ut esse ego illam existimo,
 
Mi gnate, da veniam hanc mihi: reduce illam. 605
PAMPHILUS
Vae misero mihi! 605
← Önceki Perde 4 · 5 / 13 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme