Thesauros Literature Comedy Hecyra

Hecyra

Hecyra Terence

Perde 4

[Textpart 1]
Exeuntem aut introeuntem ad amicam. Quid tum postea,
PHIDIPPUS
Si modeste ac raro hoc fecit? nonne ea dissimulare nos
 
Magis humanum est quam dare operam id scire qui nos oderit?
 
Nam si is posset ab ea sese derepente avellere
 
Quacum tot consuesset annos, non eum hominem ducerem, 555
 
Nec virum satis firmum gnatae.
MYRRHINA
Mitte adolescentem, obsecro,
 
Et quae me peccasse ais. Abi: solum solus conveni.
 
Roga velitne an non uxorem: si est ut dicat velle se,
 
Redde; sin est autem ut nolit, recte ego consului meae.
PHIDIPPUS
Si quidem ille ipse non vult, et tu sensti esse in eo, Myrrhina, 560
 
Peccatum, aderam cuius consilio ea par fuerat prospici.
 
Quamobrem incendor ira esse ausam facere haec te iniussu meo.
 
Interdico ne extulisse extra aedes puerum usquam velis.
 
Sed ego stultior meis dictis parere hanc qui postulem.
 
Ibo intro, atque edicam servis ne quoquam efferri sinant. 565
MYRRHINA
Nullam pol credo mulierem me miseriorem vivere;
 
Nam ut hic laturus hoc sit, si ipsam rem ut siet resciverit,
 
Non edepol clam me est, quum hoc quod levius est tam animo iracundo tulit:
 
Nec qua via sententia eius possit mutari scio.
← Önceki Perde 4 · 3 / 13 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme