Thesauros Literature Comedy Hecyra

Hecyra

Hecyra Terence

Perde 4

[Textpart 4]
Tot me nunc rebus miserum concludit pater.
PAMPHILUS
Abibo hinc, praesens quando promoveo parum;
 
Nam puerum iniussu, credo, non tollent meo;
 
Praesertim in ea re quum sit mihi adiutrix socrus. 705
LACHES
Fugis? hem, nec quicquam certi respondes mihi?
 
Num tibi videtur esse apud sese? Sine.
 
Puerum, Phidippe, mihi cedo; ego alam.
PHIDIPPUS
Maxime.
 
Non mirum fecit uxor si hoc aegre tulit.
 
Amarae mulieres sunt: non facile haec ferunt. 710
 
Propterea haec ira est: nam ipsa narravit mihi.
 
Id ego hoc praesente tibi nolebam dicere,
 
Neque ei credebam primo; nunc vero palam est.
 
Nam omnino abhorrere animum huic video a nuptiis.
LACHES
Quid ergo agam, Phidippe? quid das consili? 715
PHIDIPPUS
Quid agas? Meretricem hanc primum adeundam censeo.
 
Oremus; accusemus; gravius denique
 
Minitemur, si cum illo habuerit rem postea.
LACHES
Faciam ut mones. Eho, puer, curre ad Bacchidem hanc
 
Vicinam nostram: huc evoca verbis meis; 720
← Önceki Perde 4 · 12 / 13 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme