Thesauros Literature Comedy Hecyra

Hecyra

Hecyra Terence

Perde 4

[Textpart 4]
Tempus dixi esse; impulsu duxisti meo:
LACHES
Quae tum obsecutus mihi fecisti ut decuerat;
 
Nunc animum rursum ad meretricem induxti tuum:
 
Cui tu obsecutus facis huic adeo iniuriam: 690
 
Nam in eandem vitam te revolutum denuo
 
Video esse.
PAMPHILUS
Mene?
LACHES
Te ipsum. Et facis iniuriam,
 
Quum fingis falsas causas ad discordiam,
 
Ut cum illa vivas, testem hanc quum abs te amoveris;
 
Sensitque adeo uxor; nam ei causa alia quae fuit 695
 
Quamobrem abs te abiret?
PHIDIPPUS
Plane hic divinat; nam id est.
PAMPHILUS
Dabo iusiurandum nihil esse istorum tibi.
LACHES
Ah,
 
Reduc uxorem: aut quamobrem non opus sit cedo.
PAMPHILUS
Non est nunc tempus.
LACHES
Puerum accipias; nam is quidem
 
In culpa non est: post de matre videro. 700
PAMPHILUS
Omnibus modis miser sum; nec quid agam scio;
← Önceki Perde 4 · 11 / 13 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme