Thesauros Literature Comedy Hecyra

Hecyra

Hecyra Terence

Perde 4

[Textpart 4]
Quicquid futurum est, huic suum reddas scilicet,
LACHES
Ut alamus nostrum. 670
PAMPHILUS
Quem ipse neglexit pater 670
 
Ego alam?
LACHES
Quid dixti? Eho, an non alemus, Pamphile?
 
Prodemus quaeso potius? Quae haec amentia est?
 
Enimvero prorsus iam tacere non queo;
 
Nam cogis ea quae nolo ut praesente hoc loquar.
 
Ignarum censes tuarum lacrimarum esse me? 675
 
Aut quid sit id quod sollicitere ad hunc modum?
 
Primum hanc ubi dixti causam, te propter tuam
 
Matrem non posse habere hanc uxorem domi,
 
Pollicita est ea se concessuram ex aedibus.
 
Nunc postquam ademtam hanc quoque tibi causam vides; 680
 
Puer quia clam te est natus nactus alteram es.
 
Erras, tui animi si me esse ignarum putas.
 
Aliquando tandem huc animum ut adiungas tuum,
 
Quam longum spatium amandi amicam tibi dedi!
 
Sumtus quos fecisti in eam quam animo aequo tuli! 685
 
Egi atque oravi tecum uxorem ut duceres.
← Önceki Perde 4 · 10 / 13 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme