Perde 3
[Textpart 3]
Quia tam incommode illis fors obtulerat adventum meum.
370
Pamphilius
Una illarum interea propere praecucurrit nuntians
Me venisse: ego eius videndi cupidus recta consequor.
Postquam introii extemplo eius morbum cognovi miser;
Nam neque ut celari posset tempus spatium ullum dabat,
Neque voce alia ac res monebat ipsa poterat conqueri.
375
Postquam aspexi, O facinus indignum! inquam; et corripui ilico
Me inde lacrimans, incredibili re atque atroci percitus.
Mater consequitur: iam ut limen exirem ad genua accidit
Lacrimans misera: miseritum est. Profecto hoc sic est, ut puto:
Omnibus nobis ut res dant sese ita magni atque humiles sumus.
380
Hanc habere orationem mecum a principio institit:
O mi Pamphile, abs te quamobrem haec abierit causam vides;
Nam vitium est oblatum virgini olim ab nescio quo improbo:
Nunc huc confugit te atque alios partum ut celaret suum.
Sed cum orata eius reminiscor, nequeo quin lacrimem miser.
385
Quaeque fors fortuna est, inquit, nobis quae te hodie obtulit,
Per eam te obsecramus ambae, si ius, si fas est, uti
Adversa eius per te tecta tacitaque apud omnes sient.
Si unquam erga te animo esse amico sensti eam, mi Pamphile,