Thesauros Literature Comedy Hecyra

Hecyra

Hecyra Terence

Perde 3

[Textpart 1]
Nam matris ferre iniurias me, Parmeno, pietas iubet.
PAMPHILUS
Tum uxori obnoxius sum; ita olim suo me ingenio pertulit;
 
Tot meas iniurias quae nunquam in ullo patefecit loco.
 
Sed magnum nescio quid necesse est evenisse, Parmeno,
 
Unde ira inter eas intercessit quae tam permansit diu. 305
PARMENO
Haud quidem hercle parvum, si vis vero veram rationem exsequi.
 
Non maximas quae maximae sunt interdum irae iniurias
 
Faciunt; nam saepe est quibus in rebus alius ne iratus quidem est,
 
Quum de eadem causa est iracundus factus inimicissimus.
 
Pueri inter sese quam pro levibus noxiis iras gerunt! 310
 
Quapropter? quia enim qui eos gubernat animus infirmum gerunt.
 
Itidem illae mulieres sunt ferme ut pueri levi sententia.
 
Fortasse unum aliquod verbum inter eas iram hanc concivisse.
PAMPHILUS
Abi, Parmeno, intro ac me venisse nuntia.
PARMENO
Hem, quid hoc est?
PAMPHILUS
Tace.
 
Trepidari sentio et cursari rursum prorsum. 315
PARMENO
Agedum ad fores 315
 
Accede propius. Hem, sensistin?
PAMPHILUS
Noli fabularier.
← Önceki Perde 3 · 2 / 15 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme