Thesauros Literature Comedy Hecyra

Hecyra

Hecyra Terence

Perde 2

[Textpart 2]
Nunc video in illarum potestate esse te. 250
PHIDIPPUS
Heia vero! 250
LACHES
Adii te heri de filia: ut veni itidem incertum amisti.
 
Haud ita decet, si perpetuam vis esse affinitatem hanc,
 
Celare te iras. Si quid est peccatum a nobis, profer:
 
Aut ea refellendo aut purgando vobis corrigemus,
 
Te iudice ipso. Sin ea est causa retinendi apud vos 255
 
Quia aegra est, te mihi iniuriam facere arbitror, Phidippe,
 
Si metuis satis ut meae domi curetur diligenter.
 
At, ita me Di ament, haud tibi hoc concedo, etsi illi pater es,
 
Ut tu illam salvam magis velis quam ego: id adeo gnati causa,
 
Quem ego intellexi illam haud minus quam se ipsum magnificare. 260
 
Neque adeo clam me est quam esse eum graviter laturum credam,
 
Hoc si rescierit: eo domum studeo haec prius quam ille ut redeat.
PHIDIPPUS
Laches, et diligentiam vestram et benignitatem
 
Novi; et quae dicis omnia esse ut dicis animum induco:
 
Et te hoc mihi cupio credere: illam ad vos redire studeo, 265
 
Si facere possim ullo modo.
LACHES
Quae res te id facere prohibet?
 
Eho, numquidnam accusat virum?
← Önceki Perde 2 · 4 / 5 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme