Thesauros Literature Comedy Hecyra

Hecyra

Hecyra Terence

Perde 1

[Textpart 2]
Atqui ea res multo maxime 160
PARMENO
Disiunxit illium ab illa, postquam et ipse se,
 
Et illam, et hanc quae donli erat, cognovit satis,
 
Ad exemplum amrbarum mores earum existimans.
 
Haec, ita uti liberali esse ingenio decet,
 
Pudens, modesta; incommoda atque iniurias 165
 
Viri omnes ferre, et tegere contunielias.
 
Hic animus partim uxoris misericordia
 
Devinctus, partim victus huius iniuriis,
 
Paulatim elapsus est Bacchidi, atque huc transtulit
 
Amorem, postquami par ingenium nactus est. 170
 
Interea in Imbro moritur cognatus senex
 
Horunce: ea ad hos redibat lege hereditas.
 
Eo amantem invitum Pamphilum extrudit pater.
 
Relinquit cum matre hic uxorem; nam senex
 
Rus abdidit se; huc raro in urbem commeat. 175
PHILOTIS
Quid adhuc habent infirmitatis nuptiae?
PARMENO
Nunc audies. Primo dies complusculos
 
Bene conveniebat sane inter eas. Interim
 
Miris modis odisse coepit Sostratam:
← Önceki Perde 1 · 7 / 9 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme