Thesauros Literature Comedy Hecyra

Hecyra

Hecyra Terence

Perde 1

[Textpart 2]
Quid deinde fit?
PARMENO
Diebus sale pauculis
 
Post Pamphilus me solum seducit foras;
 
Narratque ut virgo ab se integra etiam tum siet; 145
 
Seque ante quam eam uxorem duxisset domum
 
Sperasse eas tolerare posse nuptias:
 
Sed quam decrerim me non posse diutius
 
Habere, cam ludibrio haberi, Parmeno,
 
Quin integram itidem reddam ut accepi ab suis, 150
 
Neque honestum mihi, neque utile ipsi virgini est.
PHILOTIS
Pium ac pudicum ingenium narras Pamphili.
PARMENO
Hoc ego proferre incommodum mihi esse arbitror;
 
Reddi patri autem cui tu nihil dicas viti,
 
Superbum est. Sed illam spero ubi hoc cognoverit, 155
 
Non posse se mecum esse, abituram denique.
PHILOTIS
Quid interea? ibatne ad Bacchidem?
PARMENO
Quotidie.
 
Sed, ut fit, postquam hunc alienum ab sese videt,
 
Maligna multo et magis procax facta ilico est.
PHILOTIS
Non edepol mirum. 160
← Önceki Perde 1 · 6 / 9 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme