Perde 1
[Textpart 2]
Tundendo atque odio denique effecit senex:
PARMENO
Despondit ei gnatam huius vicini proximi.
Usque illud visum est Pamphilo neutiquam grave,
125
Donec iam in ipsis nuptiis, postquam vicet
Paratas, nec moram ullam quin ducat dari,
Ibi demum ita aegre tulit ut ipsam Bacchidem,
Si adesset, credo ibi eius commiseresceret.
Ubicumque datum erat spatium solitudinis,
130
Ut colloqui mecum una posset; Parmeno,
Perii: quid ego egi? in quod me conieci malum?
Non potero hoc ferre, Parmeno: peril miser.
PHILOTIS
At te Di Deaeque perduint cum isto odio Lache.
PARMENO
Ut ad pauca redeam, uxorem deducit domum.
135
Nocte illa prima virginem non attigit;
Quae consecuta est nox eam, nihilo magis.
PHILOTIS
Quid ais? cum virgine una adolescens cubuerit
Plus potus, illa se abstinere ut potuerit?
Non verisimile dicis; nec verum arbitror.
140
PARMENO
Credo ita videri tibi; nan nemo ad te venit
Nisi cupiens tui: ille invitus illam duxerat.