Thesauros Literature Comedy Hecyra

Hecyra

Hecyra Terence

Perde 1

[Textpart 2]
Agitarem libere inter vos convivium;
PHILOTIS
Nam illi haud licebat nisi praefinito loqui
 
Quae illi placerent. 95
PARMENO
Haud opinor commode 95
 
Finem statuisse orationi militem.
PHILOTIS
Sed quid hoc negoti est modo quae narravit mihi
 
Hic intus Bacchis? quod ego nunquam credidi
 
Fore ut hac ille viva posset animum inducere
 
Uxorem habere. 100
PARMENO
Iabere autem? 100
PHILOTIS
Eho tu, an non habet? 100
PARMENO
Habet: sed firmae lae vereor ut sint nuptiae.
PHILOTIS
Ita Di Deaeque faxint, si in rem est Bacchidis.
 
Sed qui istuc credam ita esse? die mihi, Parmeno.
PARMENO
Non est opus prolato: hoc percontarier
 
Desiste. 105
PHILOTIS
Nempe ea causa, ut ne id fiat palam. 105
 
Ita me Di amabunt, haud propterea te rogo
 
Ut hoc proferam, sed ut tacita mecum gaudeam.
PARMENO
Nunquam dices tam commode ut tergum meum
← Önceki Perde 1 · 3 / 9 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme