Thesauros Literature Comedy Hecyra

Hecyra

Hecyra Terence

Perde 1

[Textpart 1]
Per pol quam paucos reperias meretricibus
PHILOTIS
Fideles evenire amatores, Syra.
 
Vel hic Pamphilus iurabat quoties Bacchidi, 60
 
Quam sancte ut quivis facile posset credere,
 
Nunquam illa viva lucturum uxorem domum.
 
Hem duxit.
SYRA
Ergo propterea te sedulo
 
Et moueo, et hortor, ne cuiusquam misereat,
 
Quin spolies, mutiles, laceres, quemque nacta sis. 65
PHILOTIS
Utine eximium neminem habeam?
SYRA
Neminen;
 
Nam nemo illorum quisquam, scito, ad te venit
 
Quin ita paret sese abs te ut blanditiis suis
 
Quam minimo pretio suam voluptatem expleat.
 
Iliscine tu, amabo, non contra insidiabere? 70
PHILOTIS
Tamen pol eandem iniurium est esse omnibus.
SYRA
Iniurium autem est ulcisci adversarios,
 
Aut qua via te captent eadem ipsos capi?
 
Eheu me miseram, cur non aut istaec mihi
 
Aetas et forma est, aut tibi haec sententia? 75
← Önceki bölüm Perde 1 · 1 / 9 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme