Thesauros Literature Comedy Phormio

Phormio

Phormio Terence

Perde 5

[Textpart 3]
Ut propior illi quam ego sum ac tu nemo est.
DEMIPHO
Di vestram fidem!
 
Eamus ad ipsam: una omnes nos aut scire aut nescire hoc volo.
CHREMES
Ah.
DEMIPHO
Quid est? 810
CHREMES
Itan parvam mihi fidem esse apud te? 810
DEMIPHO
Vin me credere? 810
 
Vin satis quaesitum mihi istuc esse? Age, fiat: quid? illa filia
 
Amici nostri quid futurum est?
CHREMES
Recte.
DEMIPHO
Hanc igitur mittimus?
CHREMES
Quidni?
DEMIPHO
Illa maneat?
CHREMES
Sic.
DEMIPHO
Ire igitur tibi licet, Nausistrata.
NAUSISTRATA
Sic pol commodius esse in omnes arbitror quam ut coeperas,
 
Mancre hanc; nam perliberalis visa est quum vidi mihi. 815
DEMIPHO
Quid istuc negoti est?
CHREMES
Iamne operuit ostium?
DEMIPHO
Iam.
← Önceki Perde 5 · 8 / 27 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme