Thesauros Literature Comedy Phormio

Phormio

Phormio Terence

Perde 5

[Textpart 8]
Quid mihi nunc affers quamobrem exspectem aut sperem porro non fore? 1025
PHORMIO
Exsequias Chremeti quibus est commodum ire hem tempus est.
 
Sic dabo: age nunc, age, Phormionem qui volet lacessito.
 
Faxo tali eum mactatum atque hic est infortunio.
 
Redeat sane in gratiam: iam supplici satis est mihi:
 
Habet haec ei quod dum vivat usque ad aurem ogganniat. 1030
NAUSISTRATA
At meo merito, credo: quid ego nunc commemorem, Demipho,
 
Singulatim qualis ego in hunc fuerim?
DEMIPHO
Novi aeque omnia
 
Tecum.
NAUSISTRATA
Meritone hoc meo videtur factum?
DEMIPHO
Minime gentium;
 
Verum, quando iam accusando fieri infectum non potest,
 
Ignosce: orat; confitetur; purgat: quid vis amplius? 1035
PHORMIO
Enimvero prius quam haec dat veniam, mihi prospiciam et Phaedriae.
 
Heus, Nausistrata, prius quam huic respondes temere, audi.
NAUSISTRATA
Quid est?
PHORMIO
Ego minas triginta per fallaciam ab illo abstuli;
 
Eas dedi tuo gnato; is pro sua amica lenoni dedit.
CHREMES
Hem, quid ais? 1040
← Önceki Perde 5 · 25 / 27 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme