Thesauros Literature Comedy Phormio

Phormio

Phormio Terence

Perde 5

[Textpart 8]
Ehem, quid nunc obstipuisti?
NAUSISTRATA
Quis hic homo est?
 
Non mihi respondes?
PHORMIO
Hicine ut tibi respondeat,
 
Qui hercle ubi sit nescit?
CHREMES
Cave isti quicquam creduas.
PHORMIO
Abi, tange: si non totus friget, me enica.
CHREMES
Nihil est. 995
NAUSISTRATA
Quid ergo est? quid istic narrat? 995
PHORMIO
Iam scies: 995
 
Ausculta.
CHREMES
Pergin credere?
NAUSISTRATA
Quid ego, obsecro,
 
Huic credam qui nihil dixit?
PHORMIO
Delirat miser
 
Timore.
NAUSISTRATA
Non pol temere est quod tu tam times.
CHREMES
Ego timeo?
PHORMIO
Recte sane: quando nihil times,
 
Et hoc nihil est quod ego dico, tu narra. 1000
← Önceki Perde 5 · 22 / 27 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme