Thesauros Literature Comedy Phormio

Phormio

Phormio Terence

Perde 5

[Textpart 7]
Ego redigam vos in gratiam, hoc fretus, Chreme,
DEMIPHO
Quum e medio excessit unde haec suscepta est tibi.
PHORMIO
Itane agitis mecum? Satis astute aggredimini.
 
Non hercle ex re istius me instigasti, Demipho.
 
Ain tu? Ubi quae libitum fuerit peregre feceris, 970
 
Neque huius sis veritus feminae primariae,
 
Quin novo modo ei faceres contumeliam,
 
Venias mihi precibus lautum peccatum tuum?
 
Hisce ego illlam dictis ita tibi incensam dabo
 
Ut ne restinguas lacrimis si exstillaveris. 975
DEMIPHO
Malum quod isti Di Deaeque omnes duiut.
 
Tantane affectum quenquam esse hominem audacia?
 
Non hoc publicitus scelus hinc deportarier
 
In solas terras?
CHREMES
In id redactus sum loci
 
Ut quid agam cum illo nesciam prorsum. 980
DEMIPHO
Ego scio: 980
 
In ius eamus.
PHORMIO
In ius? huc, si quid libet.
DEMIPHO
Assequere ac retine, dum ego huc servos evoco.
← Önceki Perde 5 · 20 / 27 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme