Thesauros Literature Comedy Phormio

Phormio

Phormio Terence

Perde 5

[Textpart 7]
I hinc in malam rein cum istac magnificentia, 930
DEMIPHO
Fugitive: etiam nunc credis te ignorarier,
 
Aut tua facta adeo?
PHORMIO
Irritor.
DEMIPHO
Tune hanc duceres,
 
Si tibi data esset?
PHORMIO
Fac periclum.
DEMIPHO
Ut filius
 
Cum illa habitet apud te; hoc vestrum consilium fuit.
PHORMIO
Quaeso, quid narras? 935
DEMIPHO
Quin tu mihi argentum cedo. 935
PHORMIO
Immo vero uxorem tu cedo.
DEMIPHO
In ius ambula.
PHORMIO
In ius? enimvero si porro esse odiosi pergitis—
DEMIPHO
Quid facies?
PHORMIO
Egone? Vos me indotatis modo
 
Patrocinari fortasse arbitramini:
 
Etiam dotatis soleo. 940
CHREMES
Quid id nostra? 940
PHORMIO
Nihil. 940
← Önceki Perde 5 · 17 / 27 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme