Thesauros Literature Comedy Phormio

Phormio

Phormio Terence

Perde 5

[Textpart 7]
Quae tute dudum coram me incusaveras.
PHORMIO
Satis superbe illuditis me. 915
DEMIPHO
Qui? 915
PHORMIO
Rogas? 915
 
Quia ne alteram quidem illam potero ducere:
 
Nam quo redibo ore ad eam quam contemserim?
CHREMES
Tum autem Antiphonem video ab sese amittere
 
Invitum eam; inque.
DEMIPHO
Tum autem video filium
 
Invitum sane mulierem ab se amittere. 920
 
Sed transi sodes ad forum, atque illud mihi
 
Argentum rursum iube rescribi, Phormio.
PHORMIO
Quodne ego discripsi porro illis quibus debui
DEMIPHO
Quid igitur fiet?
PHORMIO
Si vis mihi uxorem dare,
 
Quam despondisti, ducam: sin est ut velis 925
 
Mancre illam apud te, dos hic maneat, Demipho.
 
Nam non est aequum me propter vos decipi,
 
Quum ego vestri honoris causa repudium alterae
 
Remiserim quae dotis tantundem dabat.
← Önceki Perde 5 · 16 / 27 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme