Thesauros Literature Comedy Phormio

Phormio

Phormio Terence

Perde 5

[Textpart 6]
Quin ergo rape me: quid cessas?
GETA
Fecero.
ANTIPHO
O mi Phormio,
 
Vale.
PHORMIO
Vale, Antipho: bene, ita me Di ament, factum: gaudeo
 
Tantam fortunam de improviso esse his datam.
 
Summa eludendi occasio est mihi nunc senes, 885
 
Et Phaedriae curam adimere argentariam,
 
Ne cuiquam suorum aequalium supplex siet:
 
Nam idem hoc argentum, ita ut datum est, ingratiis
 
Ei datum erit: hoc qui cogam re ipsa repperi.
 
Nunc gestus mihi vultusque est capiendus novus. 890
 
Sed hince concedam in angiportum hoc proximum:
 
Inde hisce ostendam me, ubi erunt egressi foras.
 
Quo me assimularam ire ad mercatum non eo.
[Textpart 7]
Dis magnas merito gratias habeo atque ago,
DEMIPHO
Quando evenere haec nobis, frater, prospere. 895
 
Quantum potest nunc conveniendus Phormio est,
 
Priusquam dilapidet nostras triginta minas
 
Ut auferamus.
← Önceki Perde 5 · 14 / 27 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme