Thesauros Literature Comedy Phormio

Phormio

Phormio Terence

Perde 5

[Textpart 6]
Hic pulcherrimum
GETA
Facinus audivi: itaque paene hercle exclamavi gaudio. 870
ANTIPHO
Quod?
GETA
Quodnam arbitrare?
ANTIPHO
Nescio.
GETA
Atqui mirificissimum:
 
Patruus tuus pater est inventus Phanio uxori tuae.
ANTIPHO
Hem.
 
Quid ais?
GETA
Cum eius consuevit olim matre in Lemno clanculum.
PHORMIO
Somnium. Utine haec ignoraret suum patrem?
GETA
Aliquid credito,
 
Phormio, esse causae: sed me censen potuisse omnia 875
 
Intelligere extra ostium intus quae inter sese ipsi egerint?
ANTIPHO
Atque hercle ego quoque illam audivi fabulam.
GETA
Immo etiam dabo
 
Quo magis credas. Patruus interea inde huc egreditur foras:
 
Haud multo post cum patre idem recipit se intro denuo:
 
Ait uterque tibi potestatem eius habendae se dare. 880
 
Denique ego missus sum te ut requirerem atque adducerem.
← Önceki Perde 5 · 13 / 27 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme