Thesauros Literature Comedy Phormio

Phormio

Phormio Terence

Perde 5

[Textpart 6]
Satin est si te delibutum gaudio reddo?
ANTIPHO
Enicas.
PHORMIO
Quin tu hinc pollicitationes aufer, et quod fers cedo.
GETA
Oh,
 
Tu quoque hic aderas, Phormio?
PHORMIO
Aderam: sed cessas?
GETA
Accipe, hem,
 
Ut modo argentum tibi dedimus apud forum, recta domum
 
Sumus profecti: interea mittit herus me ad uxorem tuam. 860
ANTIPHO
Quamobrem?
GETA
Omitto proloqui; nam nihil ad hanc rem est, Antipho.
 
Ubi in gynaeceum ire occipio, puer ad me adcurrit Mida;
 
Pone apprehendit pallio; resupinat: respicio; rogo
 
Quamobrem retineat me: ait esse vetitum intro ad heram accedere.
 
Sophrona modo fratrem huc, inquit, senis introduxit Chremem, 865
 
Eumque nunc esse intus cum illis. Hoc ubi ego audivi, ad fores
 
Suspenso gradu placide ire perrexi; accessi; adstiti;
 
Animam compressi; aurem admovi: ita animum coepi attendere,
 
Hoc modo sermonem captans.
ANTIPHO
Eu Geta.
← Önceki Perde 5 · 12 / 27 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme