Thesauros Literature Comedy Phormio

Phormio

Phormio Terence

Perde 4

[Textpart 4]
Posse illam extrudi. Cedo nunc porro, Phormio
ANTIPHO
Dotem si accipiet, uxor ducenda est domum:
 
Quid fiet?
GETA
Non enim ducet.
ANTIPHO
Novi: caeterum,
 
Quum argentum repetent, nostra causa scilicet 695
 
In nervum potius ibit.
GETA
Nihil est, Antipho,
 
Quin male narrando possit depravarier.
 
Tu id quod boni est excerpis; dicis quod mali est.
 
Audi nunc contra iam: si argentum acceperit,
 
Ducenda est uxor, ut ais: concedo tibi. 700
 
Spatium quidem tandem apparandis nuptiis,
 
Vocandi, sacrificandi dabitur paululum.
 
Interea amici quod polliciti sunt dabunt:
 
Inde istis reddet.
ANTIPHO
Quamobrem? aut quid dicet?
GETA
Rogas?
 
Quot res postilla monstra evenerunt mihi! 705
 
Introiit in aedes ater alienus canis;
← Önceki Perde 4 · 9 / 11 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme