Thesauros Literature Comedy Phormio

Phormio

Phormio Terence

Perde 4

[Textpart 1]
Scibam: ille, si me alienus affinem volet,
CHREMES
Tacebit dum intercedet familiaritas;
 
Sin spreverit me, plus quam opus est scito sciet:
 
Vereorque ne uxor aliqua hoc resciscat mea; 585
 
Quod si fit, ut me excutiam atque egrediar domo
 
Id restat; nam ego meorum solus sum meus.
DEMIPHO
Scio ita esse; et istaec mihi res sollicitudini est:
 
Neque defetiscar usque adeo experirier,
 
Donec tibi id quod pollicitus sum effecero. 590
[Textpart 2]
Ego hominem callidiorem vidi neminem
GETA
Quam Phormionem: venio ad hominem ut dicerem
 
Argentum opus esse, et id quo pacto fieret:
 
Vixdum dimidium dixeram, intellexerat;
 
Gaudebat; me laudabat; quaerebat senem; 595
 
Dis gratias agebat, tempus sibi dari
 
Ubi Phaedriae esse ostenderet nihilo minus
 
Amicum sese quam Antiphoni: hominem ad forum
 
Iussi operiri; eo me esse adducturum senem.
 
Sed eccum ipsum: quis est ulterior? atat, Phaedriae 600
 
Pater venit: sed quid pertimui autem, bellua?
← Önceki Perde 4 · 2 / 11 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme