Thesauros Literature Comedy Phormio

Phormio

Phormio Terence

Perde 4

[Textpart 1]
Quid qua profectus causa hinc es Lemnum, Chreme,
DEMIPHO
Adduxtin tecum filiam?
CHREMES
Non.
DEMIPHO
Quid ita non?
CHREMES
Postquam videt me eius mater esse hic diutius,
 
Simul autem non manebat aetas virginis 570
 
Neam negligentiam, ipsam cum omni familia
 
Ad me profectam esse aibant.
DEMIPHO
Quid illic tam diu,
 
Quaeso, igitur commorabare, ubi id audiveras?
CHREMES
Pol me detinuit morbus.
DEMIPHO
Unlde? aut qui?
CHREMES
Rogas?
 
Senectus ipsa est morbus; sed venisse eas 575
 
Salvas audivi ex nauta qui illas vexerat.
DEMIPHO
Quid gnato obtigerit me absente audistin, Chreme?
CHREMES
Quod quidem me factum consili incertum facit;
 
Nam hanc conditionem si cui tulero extrario,
 
Quo pacto aut unde mihi sit dicendum ordine est. 580
 
Te mihi fidelem ess aeque atque egomet sum mihi
← Önceki bölüm Perde 4 · 1 / 11 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme