Thesauros Literature Comedy Phormio

Phormio

Phormio Terence

Perde 3

[Textpart 2]
Num ego istuc nego?
ANTIPHO
Iam ea praeteriit? 525
DORIO
Non; verum haec ei antecessit. 525
ANTIPHO
Non pudet 525
 
Vanitatis?
DORIO
Minime, dum ob rem.
GETA
Sterquilinium.
PHAEDRIA
Dorio,
 
Itane tandem facere oportet?
DORIO
Sic sum: si placeo, utere.
ANTIPHO
Sicine hunc decipis?
DORIO
Immo enimvero, Antipho, hic me decipit:
 
Nam hic me huiusmodi esse scibat; ego hunc esse aliter credidi.
 
Iste me fefellit; ego isti nihilo sum aliter ac fui. 530
 
Sed utut haec sunt, tamen hoc faciam: cras mane argentum mihi
 
Miles dare se dixit: si mihi prior tu attuleris, Phaedria,
 
Mea lege utar, ut potior sit qui prior ad dandum est. Vale.
[Textpart 3]
Quid faciam? Unde ego nunc tam subito huic argentum inveniam miser,
PHAEDRIA
Cui minus nihilo est? quod si hic potuisset nunc exorarier 535
 
Triduum hoc, promissum fuerat.
← Önceki Perde 3 · 6 / 9 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme