Thesauros Literature Comedy Phormio

Phormio

Phormio Terence

Perde 3

[Textpart 2]
Aine vendidit? 510
PHAEDRIA
Vendidit.
DORIO
Quam indignum facinus, ancillam aere emtam suo!
PHAEDRIA
Nequeo exorare ut me maneat, et cum illo ut mutet fidem,
 
Triduum hoc, dum id quod est promissum ab amicis argentum aufero.
 
Si tum non dedero, unam praeterea horam ne oppertus sies.
DORIO
Obtundis. 515
ANTIPHO
Haud longum est id quod orat, Dorio: exoret sine: 515
 
Idem hoc tibi quod bene promeritus fueris conduplicaverit.
DORIO
Verba istaec sunt.
ANTIPHO
Pamphilamne hac urbe privari sines?
 
Tum praeterea horunc amorem distrahi poterin pati?
DORIO
Neque ego, neque tu.
GETA
Di tibi omnes id quod es dignus duint.
DORIO
Ego te complures adversum ingenium meum menses tuli 520
 
Pollicitantem, nihil ferentem, flentem: nunc contra omnia haec,
 
Repperi qui det neque lacrimet; da locum melioribus.
ANTIPHO
Certe hercle, ego si satis commemini, tibi quidem est olim dies
 
Quam ad dares huic praestituta.
PHAEDRIA
Factum.
← Önceki Perde 3 · 5 / 9 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme