Thesauros Literature Comedy Phormio

Phormio

Phormio Terence

Perde 3

[Textpart 2]
Adeon te esse incogitantem atque impudentem, Phaedria,
DORIO
Ut phaleratis dictis ducas me, et meam ductes gratiis? 500
ANTIPHO
Miseritum est.
PHAEDRIA
Hei veris vincor.
GETA
Quam uterque est similis sui.
PHAEDRIA
Neque, Antipho alia quum occupatus esset sollicitudine,
 
Tum hoc esse mihi obiectum malum!
ANTIPHO
Ah, quid istuc autem est, Phaedria?
PHAEDRIA
O fortunatissime Antipho.
ANTIPHO
Egone?
PHAEDRIA
Cui quod amas domi est;
 
Nec cum huiusmodi unquam usus venit ut conflictares malo. 505
ANTIPHO
Mihin domi est? immo, id quod aiunt, auribus teneo lupum.
 
Nam neque quomodo a me amittam invenio; neque uti retineam scio.
DORIO
Ipsum istuc mihi in hoc est.
ANTIPHO
Heia, ne parum leno sies.
 
Numquid hic confecit?
PHAEDRIA
Hicine? quod homo inhumanissimus:
 
Pamphilam meam vendidit. 510
GETA
Quid? vendidit? 510
← Önceki Perde 3 · 4 / 9 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme