Thesauros Literature Comedy Phormio

Phormio

Phormio Terence

Perde 2

[Textpart 3]
Iam ego hunc agitabo. Pro Deum immortalium!
PHORMIO
Negat Phanium esse hanc sibi cognatam Demipho?
 
Hanc Demipho negat esse cognatam?
GETA
Negat.
PHORMIO
Neque eius patrem se scire qui fuerit?
GETA
Negat.
DEMIPHO
Ipsum esse opinor de quo agebam. Sequimini. 355
PHORMIO
Nec Stilphonem ipsum scire qui fuerit?
GETA
Negat.
PHORMIO
Quia egens relicta est misera, ignoratur parens,
 
Negligitur ipsa: vide avaritia quid facit.
GETA
Si herum insimulabis avaritiae, male audies.
DEMIPHO
O audaciam! etiam me ultro accusatum advenit? 360
PHORMIO
Nam iam adolescenti nihil est quod succenseam,
 
Si illum minus norat: quippe homo iam grandior,
 
Pauper, cui opera vita erat, ruri fere
 
Se continebat: ibi agrum de nostro patre
 
Colendum habebat. Saepe interea mihi senex 365
 
Narrabat se hunc negligere cognatum suum:
 
At quem virum! quem ego viderim in vita optimum.
← Önceki Perde 2 · 9 / 17 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme