Thesauros Literature Comedy Phormio

Phormio

Phormio Terence

Perde 2

[Textpart 1]
Aut filii peccatum, aut uxoris mortem, aut morbum filiae;
DEMIPHO
Communia esse haec; nequid horum unquam accidat animo novum: 245
 
Quicquid praeter spem eveniat omne id deputare esse in lucro.
GETA
Phaedria, incredibile est quantum herum anteco sapientia.
 
Meditata mihi sunt omnia mea incommoda, herus si redierit:
 
Molendum usque in pistrino; vapulandum; habendae compedes;
 
Opus ruri faciendum: horum nihil quicquam accidet animo novum. 250
 
Quicquid praeter spem eveniet, omne id deputabo esse in lucro.
 
Sed quid cessas hominem adire, et blande in principio alloqui?
DEMIPHO
Phaedriam mei fratris video filium mihi ire obviam.
PHAEDRIA
Mi patrue, salve.
DEMIPHO
Salve: sed ubi est Antipho?
PHAEDRIA
Salvum advenire— 255
DEMIPHO
Credo: hoc responde mihi. 255
PHAEDRIA
Valet: hic est: sed satin omnia ex sententia?
DEMIPHO
Vellem quidem.
PHAEDRIA
Quid istuc?
DEMIPHO
Rogitas, Phaedria?
 
Bonas, me absente, hic confecistis nuptias.
PHAEDRIA
Eho, an id succenses nunc illi?
← Önceki Perde 2 · 2 / 17 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme