Thesauros Literature Comedy Phormio

Phormio

Phormio Terence

Perde 2

[Textpart 3]
Quem amicum tuum ais fuisse istum? explana mihi: 380
DEMIPHO
Et qui cognatum me sibi esse diceret.
PHORMIO
Proinde expiscare, quasi non nosses.
DEMIPHO
Nossem?
PHORMIO
Ita.
DEMIPHO
Ego me nego: tu qui ais redige in memoriam.
PHORMIO
Eho, tu sobrinum tuum non noras?
DEMIPHO
Enicas:
 
Dic nomen. 385
PHORMIO
Nomen? 385
DEMIPHO
Maxime. Quid nunc taces? 385
PHORMIO
Perii hercle: nomen perdidi.
DEMIPHO
Hem, quid ais?
PHORMIO
Geta.
 
Si meministi id quod olim dictum est, subiice. Hem,
 
Non dico: quasi non noris, tentatum advenis.
DEMIPHO
Egone autem tento?
GETA
Stilpho.
PHORMIO
Atque adeo quid mea?
 
Stilpho est. 390
← Önceki Perde 2 · 11 / 17 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme