Thesauros Literature Comedy Phormio

Phormio

Phormio Terence

Perde 2

[Textpart 1]
Itane tandem uxorem duxit Antipho iniussu meo?
DEMIPHO
Nec meum imperium, ac mitto imperium, non simultatem meam
 
Revereri saltem? non pudere? O facinus audax! o Geta
 
Monitor!
GETA
Vix tandem.
DEMIPHO
Quid mihi dicent, aut quam causam reperient,
 
Demiror. 235
GETA
Atqui repperi iam: aliud cura. 235
DEMIPHO
Anne hoc dicet mihi, 235
 
Invitus feci: lex coegit? Audio. Fateor.
GETA
Places.
DEMIPHO
Verum scientem, tacitum, causam tradere adversariis;
 
Etiamne id lex coegit?
PHAEDRIA
Illud durum.
GETA
Ego expediam: sine.
DEMIPHO
Incertum est quid agam, quia praeter spem atque incredibile hoc mihi obtigit:
 
Ita sum irritatus animum ut nequeam ad cogitandum instituere: 240
 
Quamobrem omnes, quum secundae res sunt maxime, tum maxime
 
Meditari secum oportet quo pacto adversam aerumnam ferant;
 
Pericla, damna, exilia! Peregre rediens semper cogitet
← Önceki bölüm Perde 2 · 1 / 17 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme