Thesauros Literature Comedy Phormio

Phormio

Phormio Terence

Perde 1

[Textpart 2]
Ea sita erat exadversum: neque illi benevolens
GETA
Neque notus neque cognatus extra unam aniculam
 
Quisquam aderat qui aciutaret funus. Miseritum est.
 
Virgo ipsa facie egregia. Quid verbis opus est? 100
 
Commorat omnes nos. Ibi continuo Antipho,
 
Vultisne eamus visere? alius, Censco;
 
Eamus: due nos, sodes. Imus; venimus;
 
Videmus. Virgo pulchra; et quo imagis diceres,
 
Nihil aderat adiumenti ad pulchritudinem. 105
 
Capillus passus, nudus pes, ipsa horrida,
 
Lacrimae, vestitus turpis; ut, ni vis boni
 
In ipsa inesset forma, haec formam extinguerent.
 
Ille qui illam amabat fidicinam tantummodo,
 
Satis, inquit, scita est: noster vero— 110
DAVUS
Iam scio: 110
 
Amare coepit.
GETA
Scin quam? Quo evadat vide.
 
Postridie ad anum recta pergit: obsecrat
 
Sibi ut eius faciat copiam. Illa enim se negat;
 
Neque eum aequum facere ait: illam civem esse Atticam,
← Önceki Perde 1 · 5 / 14 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme