Thesauros Literature Comedy Phormio

Phormio

Phormio Terence

Perde 1

[Textpart 2]
Coepi iis omnia
GETA
Facere, obsequi quae vellent.
DAVUS
Scisti uti foro.
GETA
Noster mali nihil quicquam primo. Hic Phaedria 80
 
Continuo quandam nactus est puellulam
 
Citharistriam: hanc amare coepit perdite.
 
Ea serviebat lenoni impurissimo;
 
Neque quod daretur quicquam: id curarant patres.
 
Restabat aliud nihil nisi oculos pascere, 85
 
Sectari, in ludum ducere, et reducere.
 
Nos otiosi operam dabamus Phaedriae.
 
In quo haec discebat ludo, exadversum ei loco
 
Tonstrina erat quaedam. Hic solebamus fere
 
Plerumque eam opperiri dum inde iret domum. 90
 
Interea, dum sedemus illi, intervenit
 
Adolescens quidam lacrimans. Nos mirarier.
 
Rogamus quid sit? Nunquam aeque, inquit, ac modo
 
Paupertas mihi onus visum est et miserum et grave.
 
Modo quandam vidi virginem hic viciniae 95
 
Miseram suam matrem lamentari mortuam.
← Önceki Perde 1 · 4 / 14 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme