Thesauros Literature Comedy Phormio

Phormio

Phormio Terence

Perde 1

[Textpart 3]
Ut neque mihi eius sit amittendi nec retinendi copia.
ANTIPHO
Sed quid hoc est? videone ego Getam currentem huc advenire?
 
Is est ipsus: hei timeo miser quam hic nunc mihi nuntiet rem.
[Textpart 4]
Nullus es, Geta, nisi iam aliquod tibi consilium celere repperis:
GETA
Ita nunc imparatum subito tanta te impendent mala, 180
 
Quae neque uti devitem scio, neque quo modo me inde extraham:
 
Nam non potest celari nostra diutius iam audacia.
ANTIPHO
Quidnam ille commotus venit?
GETA
Tum temporis mihi punctum ad hanc rem est. Herus adest.
ANTIPHO
Quid istuc mali est?
GETA
Quod quum audierit, quod eius remedium inveniann iracundiae? 185
 
Loquarne? incendam: taceam? instigem: purgem me? laterem lavem.
 
Eheu me miserum: quum mihi paveo, tum Antipho me excruciat animi:
 
Eius me miseret: ei nunc timeo: is nunc me retinet; nam absque eo esset,
 
Recte ego mihi vidissem, et senis essem ultus iracundiam:
 
Aliquid convasassem, atque hinc me protinam coniicerm in pedes. 190
ANTIPHO
Quam hic fugam aut furtum parat?
GETA
Sed ubi Antiphonem reperiam? aut qua quaerere insistam via?
PHAEDRIA
Te nominat.
ANTIPHO
Nescio quod magnum hoc nuntio exspecto malum.
← Önceki Perde 1 · 10 / 14 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme